Saturday, November 12, 2011

Where can i find a translation for 38 latin stories ch 27?

O miserrimum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non vident! Mors aut plane neglegenda est, si exstingiut animum, aut etiam optanda est, si aliquo animum deducit ubi erit aeternus. Quid igitur timeo, si aut non miserrimus post mortem, aut beatissimus etiam ero? At sperat adulescens diu se victurum esse; sperare idem senex non potest. Insipienter autem adulescens sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? Senex, cui sunt nullae spes, beatior tamen est quam adulescens, et minores curas habet, quoniam id quod ille (adulescens) sperat iam hic (senex) habet; ille cupit diu vivere, hic diu vixit. Quamquam, o di boni, quid est "diu" in hominis natura? Nam etiam si quis diutissime vixerit (fuit, ut scriptum video, Arganthonius quidam, qui centum viginti annos vixerat), mihi non diuturnum videtur quicquam in quo est aliquid extremeum. Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revocatur nec futurum scriri potest. Tempus quod nobis datur, eo debemus felices esse et contenti.

No comments:

Post a Comment